Data:
06/11/2002 16.28.33
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Mi servirebbe traduzione di testo integralmente:
Quarto belli Carthaginiensis anno senatui placuit ut classis pararetur et mari dimicaretur. Cum Romani milites navem Carthaginiensium, propius ad litus perlatam et locis vadosis impeditam quominus navigaret, pedestri proelio cepissent, ad huius exempli classem aedificare non dubitaverunt. Tanto studio operi institerunt ut nihil moraefuerit quin intra sexagesimum diem, quam caesa materia fuerat, classis centrum sexagintanavium in anchoris staret.Consules autem, cum imperitos remiges cernerent, nequeiis exercendis impedire vellent quin naves celeriter fabricarentur, commenti sunt rem, prima specie ridiculam, sed usu eventuque maxime commendabilem.Nam, dum naves fabricantur, futuri remiges, in litore sedentes, officia sua docebantur. Iisdem enim dispositi ordinibus, quos in navibus servaturi erant, hortatore in media turba collocato, ad illius vocem remos movere et impellere, iterumque quiescere, haud aliter quam navigantes solent, iubentur. Hac imaginaria exercitatione tantum profectum est ut, paratis navibus, consules confidere eis auderent eisque legionum salutem credere. "
URGENTE !
GRAZIE
|