Data:
09/11/2002 12.11.55
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Heus!Tu promittis te ad cenam venturum,nec venis.Velim te pigeat non venisse.Ceterum ad assem impendium reddes!Paratae erant lactucae singulae,cocleae ternae,ova bina,alica cum mulso et nive(nam hanc quoque computes,immo hanc in primis,quae perit in ferculo),olivae,betacei,cucurbitae,bulbi,alia mille non minus lauta.Heac poteras mecum gustare.Audisses etiam comoedos vel lectorem vel lyristen.Nam heac omnia mea liberalitas praestitura erat.At tu apud alium hospitem,nescio quem,ostrea,vulvas,echinos,Gaditanas saltatrices maluisti.Dabis poenas,non dico quas,sed dabis.Dure fecisti mihi et tibi.Quantum nos lusissemus,risissemus,studuissemus!Potes apparatius cenare apud multos,nusquam hilarius,semplicius,incautius.Quid nunc tibi dicant?te arguam vel castigem?Potius vellem tecum cenavisse,quod non fuit non mea culpa.Excuses ergo te apud me neve umquam tam hospitalem cenam,munditiarum ac facetiarum plenam,deseras.Vale. grazie mille per la vostra disponibilit?.....v
|