Data:
14/11/2002 17.01.05
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
cometarum cursus propter raritatem deprehendi adhuc non potest nec explorari an vices servent et illos ad suum diem certus ordo producat.Nova haec caelestium observatio est et nuper in graeciam invecta.Democritus quoque,subtilissimus antiquorum omnium, suspicari ait se plures stellas esse quae currant;sed illarum nec numerum posuit nec nomina.eudoxus primus ab aegypto stellarum motus in graeciam transtulit.hic tamen de cometis nihil dicit.ex quo apparet ne apud aegyptios quidem,quibus maior caeli cura fuit,hanc partem elaboratam.postea Conon, diligens et ipse inquisitor,defectiones solis servatos ab aegyptiis collegit,nullam autem mentionem fecit cometarum;nec tamen praetermisisset si quid explorati apud illos comperisset.duo certe,qui apud chaldaeos studuisse se dicunt,epigenes et apollonius myndius,inter se dissidunt.hic enim ait cometas in numero stellarum errantium a chaldaeis poni tenerique cursum eorum;epigenes contra ait chaldaeos nihil de cometis comprehensi haberi.
|