Data:
16/11/2002 16.54.20
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
In finitione mundi circulis sunt paralleli V, ini quibus tota ratio sphaerae consistit, praeter eum qui zodiacus appellatur; qui quod non, ut ceteri circuli, certa dimensione finitur, et inclinatior aliis videtur, loxos a Graecis est dictus. Quinque autem quos supra diximus, sic in sphaera metiuntur, initio sumpto a polo qui boreus appellatur, ad eum qui notius et antarcticus vocatur. In triginta partes unumquodque hemisphaerium dividitur, ita uti dimensio significare videatur in tota sphaera sexaginta partes factas.
|