UN ESEMPIO DI MODERAZIONE IN DUE GRANDI UOMINI Acerrime cum Scipione Africano Metellus Macedonicus dissenserat, eorumque ab aemulatione virtutis profecta concitatio ad graves testatasque inimicitias progressa fuerat(= erat); sed tamen, cum interemptum Scipionem conclamari audisset, in publicum se proripuit maestoque vultu et voce confusa: "Concurrite, concurrite", inquit, "cives! Moenia nostrae urbis eversa sunt: Scipioni enim Africano intra suos penates quiescenti nefaria vis allata est". O rem publicam pariter Africani morte miseram et Macedonici tam humana tamque civili lamentatione felicem! Idem filios suos monuit ut funebri eius lecto humeros subicerent. (Valerio Massimo)