Data:
17/11/2002 16.44.54
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Lucius Aemilius Paulus, filius eius qui apud Cannas cecidit, primo consulatu, quem post tres repulsas adeptus erat, de Liguribus triumphavit. Rerum a se gestarum ordinem in tabula picta publice exposuit. Iterum consul, Perseum, Philippi filium nothum atque Macedonum regem, apud Samothraces cepit; quem victum commiseratus est atque in triumphum secum duxit. In tanta laetitia cum duos filios amisisset, progressus ad populum, gratias fortunae suae egit, quia, si quid adversum rei publicae imminebat, sua calamitate iam decisum esse. Ob haec omnia ei a populo et a senatu concessum est ut ludis circensibus triumphalem vestem indueret. Eius continentia et paupertate, post mortem dos filiabus exsolvi non potuit nisi venditis possessionibus.
|