Data:
17/11/2002 19.42.47
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Deinde ab eodem principio boreo sex partibus ex utraque finitione sumptis, circulus dicitur, cuius centron ipse est polus finitus; qui circulus arcticus appellatur, quod intra eum Arctorum simulacra ut inclusa perspiciuntur; quae signa a nostris ursarum specie ficta, Septentriones appellantur. Ab hoc circulo de reliquis partibus quinque sumptis, eodem centro quo supra diximus, circulus ducitur, qui therinos tropikos appellatur, ideo quod sol cum ad eum circulum pervenit, aestatem efficit eis qui in aquilonis finibus sunt, hiemem autem eis, quos austri flatibus oppositos ante diximus.
|