Data:
18/11/2002 19.17.29
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Ciao a tutti sono nuovo e avrei bosogno della traduzione del seguente passo. Ringrazio in anticipo!
Que cum ita sint, C. Manlili, primum istam tuam et legem et voluntatem et sententiam laudo vehementissimeque comprobo: deinde te hortor, ut maneas in tua sententia, neve cuiusquam vim aut minas pertimescas. Primum in te satis esse animi perseverantiaeque arbitror: deinde cum tantam multitudinem cum tanto studio adesse videamus, quid est quod aut de re aut de perficiendi facultate dubitemus? Ego autem quicquid est in me studi, consili, laboris, ingeni, quicquid auctoritate, fide, constantia possum, id omne ad hanc re conficiendam tibi et populo Romano polliceor ac defero. Testorque omnes deos, et eos maxime qui huic loco temploque praesident, qui omnium mentes maxime perspiciunt, me hoc neque rogatu facere cuiusquam, neque quod Cn. Pompei gratiam mihi per hanc causam conciliari putem, neque quod mihi adiumenta honorum quaeram. Quare quicquid in hac causa a me susceptum est, id omne rei publicae causa me suscepisse confirmo
|