Data:
18/11/2002 21.23.31
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Polemo, perditae luxuriae adulescens, Athenis vivebat. Quodam die cum e convivio surrexisset non post solis occasum, sed post ortum, domum redibat. In itinere Xenocratis philosophi patentem ianuam vidit. Tum, vino gravis, capite corona redimito, perlucida veste amictus, intravit in eius scholam refertam turba doctorum hominum. Nec contentus tam deformi introitu, consedit etiam, ut omnibus contumeliis eluderet philosophi clarissimum eloquium et prudentissima praecepta. Orta, deinde omnium indignatione, Xenocrates vultum minime mutavit et, omissis rebus de quibus disserebat, de modestia ac temperantia loqui coepit. Cuius sermonis gravitate resipiscere Polemo coactus est: nam primum coronam de capite detraxi,t ac proiecit, deinde oris convivalis hilaritatem deposuit, ad ultimum totam luxuriam exuit. Mox Polemo quoque philosophus factus est.
|