Data:
18/11/2002 21.41.17
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Demetrius, dux aetatis suae clarissimus, Rhodum insulam atque oppidum in ea pulcherrimum ornatissimumque obsidebat oppugnabatque. Is aedes quasdam, quae extra urbis muros cum parvo praesidio erant, aggredi atque igni absumere parabat. In quibus aedibus preclara illa lalysi imago servabatur, Protogenis manu facta. Pulchritudinis invidia motus atque ira percitus, hanc imaginem Demetrius delere studebat. Turn legati Rhodii ad Demetriun.: << Cur, inquiunt, imaginem istam, incendio aedium facto, disperdere vis? Si nos superaveris, imaginem quoque illam integram et incolumem habebis; sin nos vincere non potueris, bellum cum Protogene mortuo gessisse turpe tibi erit >>. Hoc cum a legatis audivisset, oppugnationem desiit Demetrius atque imago civitasque servatae sunt.
|