Data:
18/11/2002 21.47.59
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Appius Claudius, et caecus et senex, quattuor robustos filios, quinque pulcherrimas filias, tantam domum, tantas clientelas regebat: nam fortem animum habebat intentum tamquam arcum, nec languescens senectuti succumbebat. Praeterea tenebat non modo auctoritatem, sed etiam imperium in suos; metuebant servi, verebantur liberi, carum omnes eum habebant; vigebant in illa domo mos patrius atque disciplina. Ita enim senectus honesta est, si se ipsa defendit, si ius suum retinet, si nemini emancipata est, si usque ad ultimum spiritum dominatur in suos. Sicut enim adulescentem, in quo est senile aliquid, sic senem, in quo est aliquid adulescentis, probo. Hanc qui vitae rationem sequitur, corpore senex esse poterit, animo numquam erit.
|