Apud Larium lacum plures villae meae sunt, sed duae maxime delectant: altera, imposita saxis, lacum prospicit; altera lacum tangit. Itaque illam Tragoediam, hanc Comoediam appellare soleo: illam quia quasi cothurnis, hanc quod quasi socculis sustineatur. Utrique harum villarum est sua amoenitas et utraque est mihi iucundior propter ipsam diversitatem. Haec est prope lacum; illa lacum longe prospectat et ampliore visu laetatur. Haec, molli curvamine, amplectitur unum sinum; illa duos sinus dividit editissimo dorso; illa fluctus non sentit; haec eos frangit. Ex illa potes piscantes despicere; ex hac ipse potes piscari etiam de cubiculo ac paene etiam de lectulo iacere hamum.