Data:
18/11/2002 22.04.56
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Dion Syracusanus permulta dona a natura acceperat: maiores nobiles et claros, ingenium ad omnia versatile, formam dignitatis plenam, patrimonium ingens. In maxima familiaritate erat Dionysii senis, Syracusarum tyranni, et, quamvis eius crudelitatem deprehenderet, in rebus magni momenti tamen ei consilia dabat. Nam munera graviora a Dionysio ipsi committebantur, et Dion tanta cura atque animo aequo ea exsequebatur ut tyranni infamiam minueret. Admodum iuvenis, missus erat legatus Syracusanorum ad Carthagienses: ibi tanta prudentia egerat ut Carthaginienses, quamquam parvam benevolentiam gentibus Graecis praestarent, eum tamen donis et laudibus impleverint. Platonem cognoscendi cupidissimus, Dion tyrannum induxit ut Syracusis philosopho hospitium praeberet.
|