Data:
18/11/2002 22.10.54
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Post acre proelium omnes hostes terga verterunt, neque fugere destiterunt priusquam ad flumen Rhenum pervenerunt. lbi perpauci aut tranare flumen conati sunt, aut in lintribus sibi salutem reppererunt. Inter hos fuit Ariovistus, Germanorum dux, qui, naviculam deligatam apud ripam nactus, ea profugit. Milites Caesaris, cum consecuti essent equitatu reliquos, universos interfecerunt. Duae fuerunt Ariovisti uxores, una Sueba natione, quam domo secum duxerat; altera Norica natione, regis Voccionis soror, quam frater miserat et in Gallia Ariovistus in matrimonium duxerat: utraque in ea fuga periit. Fuerunt ei duae filiae: harum altera occisa, altera capta est. Valerius Procillus, cum, trinis catenis vinctus, traheretur a custodibus in fuga, in ipsum Caesarem incidit. Quae res Caesari permagnam voluptatem attulit.
|