Vir fortis labores et officia etiam cum periculo adgreditur. Athletae saepe cum magistris palaestricis confligere volunt,ut ad certamina se parent: caedi vexarique malunt, quam exercitationes neglegere, quae illos ad certamen parant. Noli putare sine adversario virtutem florere posse. Visne tu quoque in rebus adversis fortis esse? Athletas imitare. Arduum ama laborem, sed ante laborem ad illum te exerce. At enervati homines omnia in promptu habere volunt, pati nolunt, requiescere quam certare malunt .