Caius Furius Cresinus libertus in minimo suo agello largiores fructus percipiebat quam in amplissimis praediis finitimi. ldcirco vicini invidis oculis fruges eius metiebantur, quasi fruges alienas veneficiis Cresinus pelliceret, et occasionem opperiebantur ut eum in iudicium vocarent. Cum id evenit, callidus libertus filiam validam et instrumentum rusticum omne in tribunal adduxit: aratrum egregium, pulcherrimos ligones bovesque saturos. Postea ante iudices sic locutus est: << Haec veneficia expertus sum, iudices: optima instruments, filiam maxime industriam, plurimas vigilias. Mentiti sunt ergo ac semper mentientur qui mihi veneficia tribuunt >>. Statim iudices Cresinum absolverunt et stultitiam malignitatemque eorum qui accusaverant reprehenderunt.