Data:
19/11/2002 21.38.34
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Corellius Rufus decessit, et quidem sponte: quae res dolorem meum exulcerat. Est enim luctuosissimum genus mortis, quae non ex natura nec fatalis est. Nam si mors accersita est, insanabilis dolor est. Corellius ad mortem voluntate compulsus est, quamvis plurimas causas, ut viveret, haberet: optimam conscientiam, optimam famam, maximam auctoritatem, praeterea filiam, uxorem, nepotes, sorores verosque amicos. Tertio et tricesimo anno, pedum dolore correptus erat, quem animi viribus diu pertulerat. Novissime vero, iam senex, ingravescentem morbum sustinuit, quamquam incredibiles cruciatus et indignissima tormenta habebat. Cum ad eum iacentem in lecto veni: << Tantos, dolores - inquit - tam diu sustineo, ut vel uno die supersim Domitiano, immani latroni >>. At occiso Domitiano, retinacula vitae
|