Cerca |
|
|
|
|
pls
- prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE
FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)
--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---
|
|
|
Leggi il messaggio
Mittente:
roby
|
versione
|
stampa
|
Data:
20/11/2002 17.26.19
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Derideantur nunc philosophi quod de speculi natura disserant, quod inquirant quid ita facies nostra nobis et quidem in nos obversa reddatur, quid sibi rerum natura voluerit quod, cum vera corpora edidisset, etiam simulacra eorum aspici voluit, quorsum pertinuerit hanc comparere excipiendarum imaginum potentem. Non ut ad speculum barbam velleremus aut faciem viri poliremus, sed inventa sunt specula ut homo se ipse nosset, multa ex hoc consecuturus, primum sui notitiam, deinde ad quaedam consilium: formosus, ut vitaret infamiam; deformis, ut sciret redimendum esse virtutibus quicquid corpori deesset; invenis, ut flore aetatis admoneretur illud tempus esse discendi et fortia audendi; senex, ut indecora canis deponeret, ut de morte aliquid cogitaret. Ad hanc rerum natura facultatem nobis dedit nosmet ipsos videndi.
|
|
• versione Re: versione
|
|
|
|
|
|
tutto
il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti,
ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski
|
|
|