Data:
22/11/2002 13.32.32
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Pater familias ubi ad villam venit, ubi larem familiarem salutavit, fundum eodem die, si potest, circumeat. Ubi cognovit quomodo fondus cultus sit, operaque quae facta infectaque sint, postridie eius diei villicum vocet, roget quid operis sit factum, quid restet; satisne tempori opera sint confecta, possitne quae reliquia sint confidere: et quid factum sit vini, frumenti aliarumque rerum omnium? Pecus consideret, auctionem ut faciat. Vendat oleum ,si pretium habeat, vinum frumentumque quod supersit. Vendat boves vetulos, oves deliculas, lanam, pelles, plaustrum vetris, ferramenta vetera, servum morbosum? Patremfamilias vendacem, non emacem, esse oportet.
|