Data:
22/11/2002 16.33.34
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
M.Cicero inter Catilinas, Clodios iactatus Pompeiosque et Crassos, partim manifestos inimicos, partim dubius amicos, dum fluctuatur cum re publica et illam pessum euntem tenet, novissime abductus, nec secundis rebus quietus nec adversarum patiens, quotiens illum ipsum consulatum suum non sine causa, sed sine fine laudatum detestatur! Quam flebiles voces exprimit in quadam ad Atticum epistula, iam victo Pompeio! <<Quid agam>>, inquit, <<hic, quaeris? moror in Tusculano meo semiliber>>. Alia deinceps adicit, quibus et priorem aetatem complorat et de praesenti queritur et de futura desperat. Semiliberum se dixit Cicero: at numquam sapiens in tam Humile nomen procedet, numquam semiliber erit, integrae semper libertatis et solidae, solutus et sui iuris et altior ceteris. Quid enim supra eum potest esse qui supra fortunam est?
|