Data:
22/11/2002 16.40.39
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Post Troiam captam, omnes cives qui patriae ruinae superfuerant trans mare fugerunt: pauci tantum ex iis, plurimos labores passi, apud Tiberis fluminis os violentissimis tempestatibus iacti sunt. Dum viri Troiani cum Aenea regionem speculantur, mulieres, quae longi erroris finem maxime exoptabant, cum taedas arripuissent, ad incendenas naves classis Troianae accurrerunt. Cum naves combustae essent, omnis via maris iam interclusa erat. At mariti, cum flammas conspicati essent, repentina ira capti sunt ; sed postea, ab iis adlecti atque placati, fassi sunt uxores bene sapere et merita quiete gavisi sunt in illa regione in qua Roma oritura erat.
traduzione letterale
|