Orator quondam apud Athenarum cives de gravissimis rebus vehementer contionabatur; at omnes, parum attenti, inter se loquebantur neque oratori aures praebebant. Tum is hoc inventum machinatus est: cives qui aderant hortatus est ut quandam Aesopi fabulam auscultarent. Qui cum libenter adsensi essent, orator ita loqui orsus est : ? Olim Ceres, hirundo atque anguilla una iter faciebant. Cum ad cuiusdam fluminis ripam pervenissent, hirundo ad alteram ripam evolavit atque anguilla in aquam se demersit ?. Haec locutus, tacuir orator. Tum Athenienses, qui illum loquentem adtentissime audiverant, mox sciscitati sunt : ? At Ceres quid fecit ? ?. Et ille : ? Ceres iure vobis irata est, quia res graves aspernamini et Aesopi fabulas intente auditis ?.