Antiquissimi Romani cives non solum in homines sed in mulieres praesertim severissimi fuerunt. Nam Horatius ille, qui in singulari certamine tres Curatios occiderat, gladio deinde sororem percussit quoniam mariti, unius ex Curiatiis, mortem adsidue deflebat. Verginius autem, dum in bello contra Aequos centurio pugnat, filiam a quodam patricio decemviro vitiatam esse cognovit. Statim cum Romam advolavisset filiam pugione percussit exclamans : ?Hac tantum ratione tuus honos ac libertatas mihi servanda sunt?. C.Sulpicius Gallus quoque in uxorem severitatem maximam adhibuit :nam cum cognovissset aperto capite in foro eam deambulavisse, repudiavit. Deinde his verbis se excusavit: ?Marito tantum mulieris pulchritudo adprobanda est ?.