Data:
22/11/2002 18.58.30
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Tali modo in sociali bello Chabrias mortuus est. Athenienses circa Chium erant, Aegai maris insulam quae iis expugnanda erat. In classe Chabrias quoque erat sicut privatus, sed omnes, qui in magistratu erant, auctoritate superabat, et milites eum verebantur magis quam eos qui praeerant. Quae res ei mortem maturavit. Nam dum primus studet portum intrare, ipse sibi pernicem parat : cum enim eo penetravisset, ceterae naves non secutae sunt. Statim Chabrias hostium concursu circumfusus est et, cum fortissime pugnaret, navis rostro percussa demergi coepit. Hinc refugere cum posset, si in mare sedeiecisset, mori constituit quam arma abicere atque navem relinquere, qua vectus erat. At idem non fecerunt ceteri, qui nando in tutum pervenerunt. Chabrias vero, comminus pugnans, hostium telis interfectus est.
|