Data:
22/11/2002 19.00.18
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Romani consulens, qui Samnites adgressuri erant, a Pontio Telesino, strenuo hostium duce, in insidias inducti sunt. Hic enim transfugas simulatos misit, ut nuntiaret Lauceriam Apulam a Samnitibus obsideri atque in eum locum itinera duo ducere, aliud longius et tutius, aliud brevius et periculosius. Consules, decepti, brevius iter elegerunt. Interea Pontius Telesinus, cum insidias Romanis collocavisset apud Samnii saltum (qui locus nunc Furcae Caudinae vocatur), patrem suum accivit rogavitque quid sibi faciendum esset. Ille omnes Romanos aut occidendos esse respondit, ita ut eorum vires frangentur, aut omnes liberandos esse, ut beneficio obligarentur . Cum utrumque consilium improbavisset, Pontius omnes milites sub iugum misit atque foedus factum est, quod a Romanis postea improbatum est. Postumius consul autem, qui Samnitibus se dediderat, in urbem non receptus est.
|