Tum ut Paulus in castra induceretur atque flagellis caederetur tribunus imperavit. Et cum milites adstrinxissent eum loris, Paulus centurioni sibi adstanti dixit : ? Non licet vobis hominem Romanum et indemnatum flagellare ?. Quam rem cum audivisset, centurio ad tribunum accessit et ei dixit : ? Quid acturus es ? Hic enim homo civis Romanus est ?. Accendes ad Paulum tribunus dixit : ? Dic nihi num Romanus sis ?. Et Paulus : ? Ita est ?. Cui tribunus : ? Ego ? inquit ? multa summa hanc civitatem consecutus sum ?. Atque Paulus respondit:? Ego, autem, civis Romanus etiam natus sum ?. Protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant. Tribunus valde timuit, postquam rescivit illum civem Romanum esse.