Data:
25/11/2002 19.25.29
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Haec, potius, concupisce, o indoles Romana laudabilis, o progenies Regulorum, Scaevolarum, Scipionum, Fabriciorum: haec potius concupisce, haec ab illa turpissima vanitate et fallacissima daemonum malignitate discerne. Si quid in te laudabile naturaliter eminet, non nisi vera pietate purgatur atque perficitur, impiegate autem disperditur et punitur. Nunc iam elige quid sequaris, ut non in te, sed in Deo vero sine ullo errore lauderis? Nunc iam caelestem illam patriam arripe, pro qua minimum laborabis et in ea veraciter semperque regnabis. Illic enim tibi non Vestalis focus, non lapis Capitolinus, sed Deus unus et verus ?nec metas rerum nec tempora ponit, imperium sine fine dabit?. Noli deos falsos fallacesque requirere; abice potius atque contemne in vera emicans libertatem. Non sunt dii? Supplicia vero Deo, ut a te removeat illos deos, qui delectantur criminibus suis.
|