igitur nato filio pater spem de illo primum quam optimam capiat:ita diligentior a principiis fiet.Falsa enim est querella,paucissimis hominibus vim percipiendi quae tradantur esse concessam,plerosque vero laborem ac tempora tarditate ingenii perdere.Nam contra plures reperias et faciles in excogitando et ad discendum promptos.Quippe id est homini naturale,ac sicut aves ad volatum,equi ad cursum,ad saevitiam ferae gignuntur ita nobis propria est mentis agitatio atque sollertia unde origo animi caelestis creditur.