Data:
27/11/2002 12.59.18
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
[24] quod si mihi nullum aliud esset officium in omni vita reliquum, nisi ut erga duces ipsos et principes atque auctores salutis meae satis gratus iudicarer, tamen exiguum reliquae vitae tempus non modo ad referendam, verum etiam ad commemorandam gratiam mihi relictum putarem.
Quando enim ego huic homini ac liberis eius, quando omnes mei gratiam referent? quae memoria, quae vis ingenii, quae magnitudo observantiae tot tantisque beneficiis respondere poterit? qui mihi primus adflicto et iacenti consularem fidem dextramque porrexit, qui me a morte ad vitam, a desperatione ad spem, ab exitio ad salutem vocavit, qui tanto amore in me, studio in rem publicam fuit, ut excogitaret, quem ad modum calamitatem meam non modo levaret, sed etiam honestaret. quid enim magnificentius, quid praeclarius mihi accidere potuit, quam quod illo referente vos decrevistis, ut cuncti ex omni Italia, qui rem publicam salvam vellent, ad me unum hominem fractum et prope dissipatum restituendum et defendendum venirent, ut, qua voce ter omnino post Romam conditam consul usus esset pro universa re publica apud eos solum, qui eius vocem exaudire possent, eadem voce senatus omnis ex omnibus agris atque oppidis civis totamque Italiam ad unius salutem defendendam excitaret?
|