Cerca |
|
|
|
|
pls
- prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE
FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)
--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---
|
|
|
Leggi il messaggio
Mittente:
stratosfe
|
versione Livio
|
stampa
|
Data:
27/11/2002 15.00.16
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Acarnania universa inter Aetoliam atque Epirum posita solem occidentem et mare Siculum spectat. Leucadia nunc insula est, vadoso freto, quod perfossum manu est, ab Acarnania divisa: tum paeninsula erat, occidentis regione artis faucibus cohaerens Acarnaniae. Quingentos ferme passus longae eae fauces erant, latae haud amplius centum et viginti. In iis augustiis Leucas posita est, colli applicata verso in orientem et Acarnaniam. Ima urbis plana sunt, iacentia ad mare, quo Leucadia ab Acarnania dividitur. Inde terra marique expugnabilis est: nam et vada sunt stagno similiora quam mari, et campus terrenus omnis operique facilis. Itaque multis simul locis aut subruti aut ariete decussi ruebant muri. Sed quam urbs ipsa opportuna oppugnantibus erat, tam inexpugnabiles hostium animi. Diem ac noctem intenti reficere quassata muri, obstruere quae patefacta ruinis erant, proelia impigre inire, et armis magis muros quam se ipsos moenibus tutari.
|
|
• versione Livio Re: versione Livio
|
|
|
|
|
|
tutto
il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti,
ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski
|
|
|