Complemento di stima - Complemento di prezzo 1) Quis umquam tanti quemquam fecit, quanti ego Pompeium? Cic. 2) Tametsi mea verba vos parvi pendebatis, tamen res publica firma erat; eius opulentia neglegentiam tolerabat. Sall. 3) Vos semper domos, villas, signa, tabulas vestras pluris quam rem publicam fecistis. Sall. 4) Ingenium tuum, quod ego maximi facio, confer ad te mihi tibique servandum. Cic. 5) Ex Sardinia Cato Q. Ennium poetam deduxerat, quod non minoris aestimamus quam quemlibet amplissimum Sardiniensem triumphum. Nep.