Cerca |
|
|
|
|
pls
- prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE
FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)
--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---
|
|
|
Leggi il messaggio
Mittente:
LordShadow
|
Nepote
|
stampa
|
Data:
27/11/2002 21.21.30
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Eroica morte di Cabria
Chabrias Atheniensis in summis habitus est ducibus resque multas memoria dignas gessit multaque bella in Europa administravit cum dux Atheniensium esset. Attamen saepe Athenis afuit ut suorum civium invidiam effugeret. Periit bello sociali tali modo. Oppugnabant Athenienses Chium insulam. Erat in classe Chabrias privatus, sed omnes qui in magistratu erant auctoritate anteibat, eumque magis milites quam eos qui praeerant aspiciebant. Quae res ei maturavit mortem. Nam dum primus studet in portum Chii intrare gubernatoremque iubet eo dirigere navem, ipse sibi permeici fuit: cum enim eo penetrasset, ceterae naves eum secutae non sunt. Quo facto, circumfusus hostium concursu, cum fortissime pugnaret, navis eius, rostro percussa, coepit sidere. Hinc cum refugere posset si se in mare deiecisset, quod suberat classis Atheniensium quae exciperet natantes, perire maluit quam armis abiectis navem relinquere in qua advehebatur. Id facere ceteri noluerunt et nando in tutum pervenerunt. At Chabrias, praestare honestam mortem existimans turpi vitae, commlnus pugnans telis hostium interfectus est.
|
|
• Nepote Re: Nepote
|
|
|
|
|
|
tutto
il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti,
ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski
|
|
|