Data:
29/11/2002 13.55.00
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
C. Popilius a senatu legatus ad Antiochum missus, ut bello se, quo Ptolemaeum lacessebat, abstineret, cum ad eum venisset atque is prompto animo et amicissimo vultu dexteram ei porrexisset invicem illi suam porrigere noluit, sed tabellas senatus consultum continentes tradidit. Quas ut legit Antiochus, dixit se cum amicis conlocuturum (esse). Indignatus Popilius, quod aliquam moram interposuisset, virga solum, quo insistebat, denotavi et <<Prius>> inquit <<quam hoc circulo excedas, da responsum, quod senatui referam>>. Non legatum locutum (esse), sed ipsam curiam ante oculos positam crederes: continuo enim rex adfirmavit fore ne amplius de se Ptolemaeus quereretur, ac tum demum Popilius manum eius tamquam socii adprehendit. Quam efficax est animi sermonisque gravitas! Eodem momento Syriae regnum terruit, Aegypti texit.
|