Data:
30/11/2002 13.59.55
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Interea Messenii, cum virtute non possent, per insidias expugantur; dein, post longam poenarum patientiam, bellum restaurant. Lacedaemonii quoque eo conspiratius ad arma concurrunt, quod adversus servos dimicaturi videbantur. Itaque cum hinc iniuria, inde indignatas animos acueret, Lacedaemonii, de belli eventu oraculo Delphis consulto, iubentur ducem belli ab Atheniensibus petere. Tunc Athenienses in contemptum Spartanorum Tyrtaeum poetam, claudum pede, miserunt; qui, tribus proeliis fusus, eo usque desperationis Spartanos adduxit, ut ad supplementum exercitus servos suos manumitterent. Tyrtaeus autem composita carmina exercitui recitavit, in quibus hornamenta virtutis conscripserat. Itaque tantum ardorem militibus iniecit, ut non de salute, sed de sepultura solliciti, tesseras, insculptis suis et patrum niminibus, dextro brachio deligarent. Utrimque tantis animis concursum est, ut raro umquam cruentius proelium fuerit. Ad postremum tamen victoria Lacedaemoniorum fuit.
|