Cerca |
|
|
|
|
pls
- prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE
FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)
--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---
|
|
|
Leggi il messaggio
Mittente:
stratosfe
|
versioni
|
stampa
|
Data:
01/12/2002 12.22.30
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
C. Flaminius consul, cum Friniatibus Liguribus in agro eorum pluribus proeliis secundis factis, in deditionem gentem accepit et arma ademit. Ea quia non sincera fide tradebant, cum castigarentur, relictis vicis in montem Auginum profugerunt. Confestim secutus est consul. Ceteri effusi rursus, et pars maxima inermes, per invia et rupes deruptas praecipitantes fugerunt, qua sequi hostis non posset. Ita trans Apenninum abientur. Qui castris se tenuerant, circumsessi et expugnati sunt. Inde trans Appeninum ductae legiones. Ibi montis quem ceperant altitudine paulisper se tutati, mox in deditionem concesserunt. Tum conquisita cum interiore cura arma, et omnia adempta. Translatum deinde ad Apuanos Ligures bellum, qui in agrum Pisanum Bononiensemque ita incursaverant, ut coli non posset. Hic quoque perdomitis consul pacem dedit finitimis. Et quia a bello quieta ut esset provincia effecerat, viam a Bonomia perduxit Arretium.
Omnium artium, ut ego arbitror, imperitum et indoctum omnio esse praestat quam semiperitum et semidoctum. Nam qui sibi conscius est artis expertem esse minus adtemptat, eoque minus praecipitat; diffidentia profeto audaciam prohibet. At ubi quis leviter quid cognitum pro comperto ostentat, falsa fiducia multifariam labitur. Philosophiae quoque disciplinas aiunt satius esse numquam adtigisse quam leviter et primoribus, ut dicitur, labiis delibasse, eoque provenire malitiosissimos, qui in vestibulo artis observati prius inde averterint quam penetraverint. Tamen est in aliis artibus ubi interdum delitescas et peritus paulisper habeare quod nescias. In verbis vero eligendis conlocandisque ilico dilucet, nec verba dare diu quis potest, quin se ipse indicet verborum ignarum esse, eaque male provare et temere estimare, et in scie contrectare, neque modum neque pondus verbi internasse.
Qui insulatverant Deo, iacent, qui templum sanctum everterant, ruina maiore ceciderunt, qui iustos excarnificaverant, caelestibus plagis et cruciatibus meritis nocentes animas profuderunt. Sero id quidam, sed graviter ac digne. Distulerat enim poenas eorum Deus, ut ederet in eos magna et mirabilia exempla, quibus posteri discerent et Deum esse unum et eundem iudicem digna videlicet supplicia impiis ac persecutoribus irrogare. De quo exitu eorum testificari placuit, ut omnes, qui procul remoti fuerunt vel qui postea futuri sunt, scirent quatenus virtutem ac maiestatem suam in exstinguendis delendisque nominis sui hostibus Deus summus ostenderit. Ab re tamen non est, si a principio, ex quo est ecclesia costituta, qui fuerint persecutores eius et quibus poenis in eos caelestis iudicis severitas vindicaverit, exponam.
|
|
• versioni Re: versioni
|
|
|
|
|
|
tutto
il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti,
ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski
|
|
|