LETTERATURA torna alla homepage
PRECICERONIANA CICERONIANA AUGUSTEA IMPERIALE RISORSE
     
Ovidio


  Cerca







Progetto Ovidio - forum

pls - prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE

FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)

--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---



Leggi il messaggio

Mittente:
131984
VERSIONE   stampa
Data:
02/12/2002 16.12.05




Rispondi a questo messaggio  rispondi al msg

Scrivi un nuovo messaggio  nuovo msg

Cerca nel forum  cerca nel forum

Torna all'indice del forum  torna all'indice
Omnium interest ad rei publicae salutem imperatores peritos esse non solum rei militaris, verum etiam omnium artium et disciplinarum quae ad milites regendos pertinent. Quanti aestimanda sit in bono imperatore scientia rerum caelestium ex hoc exemplo intellegi potest. Nam mihi in mentem venit Sulpicii Galli, qui vir maximi ingenii et doctrinae fuit et magister equitum in bello, quod gerebat populus Romanus contra Macedonum regem. Hic prudentissimus naturalis scientiae erat et sidera eorumque motus penitus noverat. Cum in Macedonia, nocte serena, luna cadens et plena subito defecisset et exercitus, religione et metu turbatus, spem rei bene gerendae abiecisset, Sulpicius, disciplinae cuius studiosissimus fuerat memor, non dubitavit militibus persuadere nullum esse prodigium nec quicquam arcani vel divini in eo inesse, cum lunae vel solis defectiones semper certis temporibus fierent. Simul eos hortatus est ne quid prodigii in ea re timerent, sed homines forti animo se praeberent. Quibus verbis animos eorum confirmavit effecitque ut eos vani timoris valde pigeret. Nam boni imperatoris est non solum corpora sed etiam animos suorum confirmare.

  VERSIONE
      Re: VERSIONE
 

aggiungi questa pagina ai preferiti aggiungi ai preferiti imposta progettovidio come pagina iniziale imposta come pagina iniziale  torna su

tutto il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti, ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski

  HOMEPAGE

  SEGNALA IL SITO

  FAQ 


  NEWSGROUP

%  DISCLAIMER  %

ideatore, responsabile e content editor NUNZIO CASTALDI (bukowski)
powered by uapplication.com

Licenza Creative Commons
i contenuti di questo sito sono coperti da Licenza Creative Commons