Cerca |
|
|
|
|
pls
- prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE
FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)
--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---
|
|
|
Leggi il messaggio
Mittente:
stratosfe
|
versioni Valerio Massimo, Eutropio
|
stampa
|
Data:
03/12/2002 18.40.21
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Prima. Quintus vero Metellus Celtibericum in Hispania gerens bellum, cum urbem Centobrigam obsideret et iam admota machina partem muri, quae sola con velli poterat, disiecturus videretur, humanitatem propinquae victoriae praetulit. Nam cum Rhoetogenis filios, qui ad eum transierat, Centobrigenses machine ictibus obiecissent, ne pueri in conspectu patris crudeli genere mortis consumeretur, quamquam ipse Rhoetogenes negabat esse impedimento quominus etiam per exitium sanguinis sui expugnatione perageret, ab obsidione discessit. Quo quidam tam clementi facto etsi non unius civitatis moenia, omnium tamen Celtiberarum urbium animos cepit, effecitque ut ad redigendas eas in dicionem populi Romani non multis sibi obsidionibus opus esset.
Seconda.Dum haec geruntur, piratae omnia maria infestabant ita ut Romanis toto orbe victoribus sola tuta non esset. Quare id bellum Cn. Pompeio decretum est. Quod intra paucos menses ingenti et felicitate et celeritate confecit. Mox ei delatum etiam bellum contra regem Mithridatem et Tigranem. Quo suscepto Mithridatem in Armenia minore nocturno proelio vicit, castra diripuit, quadraginta milia eius occidit, viginti tantum de exercitu suo perdidit et duos centuriones. Mithridates cum uxore fugit et duobus comitibus. Neque multo post, cum in suos saeviret, Pharnacis, filii sui, apud milites seditione ad mortem coactus venenum hausit. Hunc finem habuit Mithridates; periit autem apud Bosphorum, vir ingentis industriae consiliique; regnavit annis sexaginta, vixit septuaginta duobus, contra Romanos bellum habuit annis quadraginta.
|
|
• versioni Valerio Massimo, Eutropio Re: versioni Valerio Massimo, Eutropio
|
|
|
|
|
|
tutto
il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti,
ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski
|
|
|