Data:
05/12/2002 23.20.33
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
? il terzo messaggio la versione mi serve il prima possibile su internet non c'?.
Praetores senatum in curiam vocaverunt, ut de urbis custodia consulerent: neque enim dubitabant, deletis exercitibus, hostem ad oppugnandam Romam, quod unum opus belli restaret, venturum. Cum in malis, sicut ingentibus ita ignotis, ne consilium quidem satis patres expedirent, obstreperetque clamor mulierum, et vivi mortuique per omnes paene domos promiscue complorarentur, tum Q. Fabius Maximus censuit equites expeditos et Appia et Latina via mittendos, qui obvios percunctandoreferant quae fortuna consulum atque exercituum sit et, si quid dii immortales, miseriti imperii, reliquum Romani nominis fecerint, ubi eae copiae sint, quo se hannibal post proelium contulerit, quid paret, quid agat acturusque sit. Haec exploranda noscendaque per impigros iuvenes esse; illud per patres ipsos agendum, ut tumultum ac trepidationem in urbe tollant, matronas publico arceant continerique intra suum quamque limen cogant, comploratus familiarum coerceant, silentium per urbem faciant cogantque homines nullam, nisi urbe ac moenibus salvis, salutem sperare.
|