Cerca |
|
|
|
|
pls
- prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE
FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)
--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---
|
|
|
Leggi il messaggio
Mittente:
stratosfe
|
versioni Aulo Gellio, Cicerone
|
stampa
|
Data:
06/12/2002 16.23.09
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Prima. In antiquis annalibus memoria super libris Sybillinis haec prodiga est: Anus hospita atque incognita ad Tarquinium Superbum regem adiit, novem libros ferens, quos esse dicebat divina oracula; eos velle venundare. Tarquinius pretium percontatus est. Mulier nimium atque immensum poposcit; rex, quasi anus aetate desiperet, derisit. Tum illa foculum coram cum igni apponit, tris libros ex novem deurit, et acquid reliquos sex eodem pretio emere vellet regem interrogavit. Sed enim Tarquinius id multo risit magis dixtique anum iam procul dubio delirare. Mulier ibidem statim tris alios libros exussit atque is ipsum denuo placide rogat, ut tris reliquos eodem illo pretio emat. Tarquinius ore iam serio atque attentiore animo fit, eam constantiam confidentiamque non insuper habendam intellegit, libros tris reliquos mercatur nihilo minore pretio quam quod erat petitum pro omnibus.
Seconda. Archimedis ego quaestor ignoratum ab Syracusanis, saeptum undique et vestitum vepribus et dumetis, indagavi sepulcrum. Tenebam enim quondam senariolos, quos in eius monumento esse inscriptos acceperam, qui declarabant in summo sepulcro sphaeram esse positam cum cyindro. Ego autem cum omnia sepulcra collustratem oculis (est enim ad portas Acragantinas magna frequentia sepulcrorum) animum adverti columellam non multum e dumis eminentem, in qua inerat sphaerae figura et cylindri. Atque ego statim Syracusanis (erant autem urbis principes mecum) dixi me illud arbitrari esse Archimedis sepulcrum. Immissi cum falcibus multi purgarunt et aperuerunt locum. Ita nobilissima Graeciae civitas, quondam vero etiam doctissima, sui civis unius acutissimi monumentum ab homine Arpinate didicit.
|
|
• versioni Aulo Gellio, Cicerone Re: versioni Aulo Gellio, Cicerone
|
|
|
|
|
|
tutto
il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti,
ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski
|
|
|