Data:
07/12/2002 14.52.58
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Romae, ad primum nuntium cladis, cum ingenti terrore ac tumultu concursus in forum populi est factus. Matronae, vagae per vias, quae repens clades allata quaeve fortuna exercitus esset, obvios purcunctantur. Et cum turba, in comitium et curiam versa, magistratus vocaret, tandem haud multo ante solis occasum, M. Pomponius praetor : ? Pugna ?-inquit- ?magna victi sumus ?. Et quamquam nihil certius ex eo auditum est, tamen, alius ab alio impleti rumoribus,referunt consulem cum magna parte copiarum caesum esse, superesse paucos, aut fuga passim per Etruriam sparsos, aut captos ab hoste, ac deinceps aliquot diebus, ad portas maior mulierum quam virorum multitudo stetit, aut suorum aliquem aut nuntios de iis opperiens.
|