Data:
08/12/2002 13.20.19
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Orazio Serm.,I,9
Ibam forte via sacra, sicut meus est mos, nescio quid meditans nugarum, totus in illis: accurrit quidam notus mihi nomine tantum arreptaque manu 'quid agis, dulcissime rerum?' 'suaviter, ut nunc est,' inquam 'et cupio omnia quae vis.' 5 cum adsectaretur, 'numquid vis?' occupo. at ille 'noris nos' inquit; 'docti sumus.' hic ego 'pluris hoc' inquam 'mihi eris.' misere discedere quaerens ire modo ocius, interdum consistere, in aurem dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos 10 manaret talos. 'o te, Bolane, cerebri felicem' aiebam tacitus, cum quidlibet ille garriret, vicos, urbem laudaret. ut illi nil respondebam, 'misere cupis' inquit 'abire: iamdudum video; sed nil agis: usque tenebo; 15 persequar hinc quo nunc iter est tibi.' 'nil opus est te circumagi: quendam volo visere non tibi notum; trans Tiberim longe cubat is prope Caesaris hortos.' 'nil habeo quod agam et non sum piger: usque sequar te.' demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus, 20 cum gravius dorso subiit onus. incipit ille: 'si bene me novi, non Viscum pluris amicum, non Varium facies; nam quis me scribere pluris aut citius possit versus? quis membra movere mollius? invideat quod et Hermogenes, ego canto.' 25 interpellandi locus hic erat 'est tibi mater, cognati, quis te salvo est opus?' 'haud mihi quisquam. omnis conposui.' 'felices. nunc ego resto. confice; namque instat fatum mihi triste, Sabella quod puero cecinit divina mota anus urna: 30 "hunc neque dira venena nec hosticus auferet ensis nec laterum dolor aut tussis nec tarda podagra: garrulus hunc quando consumet cumque: loquaces, si sapiat, vitet, simul atque adoleverit aetas."' ventum erat ad Vestae, quarta iam parte diei 35 praeterita, et casu tum respondere vadato debebat, quod ni fecisset, perdere litem. 'si me amas,' inquit 'paulum hic ades.' 'inteream, si aut valeo stare aut novi civilia iura; et propero quo scis.' 'dubius sum, quid faciam', inquit, 40 'tene relinquam an rem.' 'me, sodes.' 'non faciam' ille, et praecedere coepit; ego, ut contendere durum cum victore, sequor. 'Maecenas quomodo tecum?' hinc repetit. 'paucorum hominum et mentis bene sanae.' nemo dexterius fortuna est usus. haberes 45' magnum adiutorem, posset qui ferre secundas, hunc hominem velles si tradere: dispeream, ni summosses omnis.' 'non isto vivimus illic, quo tu rere, modo; domus hac nec purior ulla est nec magis his aliena malis; nil mi officit, inquam, 50 ditior hic aut est quia doctior; est locus uni cuique suus.' 'magnum narras, vix credibile.' 'atqui sic habet.' 'accendis quare cupiam magis illi proximus esse.' 'velis tantummodo: quae tua virtus, expugnabis: et est qui vinci possit eoque 55 difficilis aditus primos habet.' 'haud mihi dero: muneribus servos corrumpam; non, hodie si exclusus fuero, desistam; tempora quaeram, occurram in triviis, deducam. nil sine magno vita labore dedit mortalibus.' haec dum agit, ecce 60 Fuscus Aristius occurrit, mihi carus et illum qui pulchre nosset. consistimus. 'unde venis et quo tendis?' rogat et respondet. vellere coepi et pressare manu lentissima bracchia, nutans, distorquens oculos, ut me eriperet. male salsus 65 ridens dissimulare; meum iecur urere bilis. 'certe nescio quid secreto velle loqui te aiebas mecum.' 'memini bene, sed meliore tempore dicam; hodie tricensima sabbata: vin tu curtis Iudaeis oppedere?' 'nulla mihi' inquam 70 'relligio est.' 'at mi: sum paulo infirmior, unus multorum. ignosces; alias loquar.' huncine solem tam nigrum surrexe mihi! fugit inprobus ac me sub cultro linquit. casu venit obvius illi adversarius et 'quo tu, turpissime?' magna 75 inclamat voce, et 'licet antestari?' ego vero oppono auriculam. rapit in ius; clamor utrimque, undique concursus. sic me servavit Apollo.
Persio SATVRA IV
'Rem populi tractas?' (barbatum haec crede magistrum dicere, sorbitio tollit quem dira cicutae) 'quo fretus? dic hoc, magni pupille Pericli. scilicet ingenium et rerum prudentia uelox ante pilos uenit, dicenda tacendaue calles. 5 ergo ubi commota feruet plebecula bile, fert animus calidae fecisse silentia turbae maiestate manus. quid deinde loquere? "Quirites, hoc puta non iustum est, illud male, rectius illud." scis etenim iustum gemina suspendere lance 10 ancipitis librae, rectum discernis ubi inter curua subit uel cum fallit pede regula uaro, et potis es nigrum uitio praefigere theta. quin tu igitur summa nequiquam pelle decorus ante diem blando caudam iactare popello 15 desinis, Anticyras melior sorbere meracas? quae tibi summa boni est? uncta uixisse patella semper et adsiduo curata cuticula sole? expecta, haut aliud respondeat haec anus. i nunc, "Dinomaches ego sum" suffla, "sum candidus." esto, 20 dum ne deterius sapiat pannucia Baucis, cum bene discincto cantauerit ocima uernae.' ut nemo in sese temptat descendere, nemo, sed praecedenti spectatur mantica tergo! quaesieris 'nostin Vettidi praedia?' 'cuius?' 25 'diues arat Curibus quantum non miluus errat.' 'hunc ais, hunc dis iratis genioque sinistro, qui, quandoque iugum pertusa ad compita figit, seriolae ueterem metuens deradere limum ingemit "hoc bene sit" tunicatum cum sale mordens 30 cepe et farratam pueris plaudentibus ollam pannosam faecem morientis sorbet aceti?' at si unctus cesses et figas in cute solem, est prope te ignotus cubito qui tangat et acre despuat: 'hi mores! penemque arcanaque lumbi 35 runcantem populo marcentis pandere uuluas. tum, cum maxillis balanatum gausape pectas, inguinibus quare detonsus gurgulio extat? quinque palaestritae licet haec plantaria uellant elixasque nates labefactent forcipe adunca, 40 non tamen ista filix ullo mansuescit aratro.' caedimus inque uicem praebemus crura sagittis. uiuitur hoc pacto, sic nouimus. ilia subter caecum uulnus habes, sed lato balteus auro praetegit. ut mauis, da uerba et decipe neruos, 45 si potes. 'egregium cum me uicinia dicat, non credam?' uiso si palles, inprobe, nummo, si facis in penem quidquid tibi uenit, amarum si puteal multa cautus uibice flagellas, nequiquam populo bibulas donaueris aures. 50 respue quod non es; tollat sua munera cerdo. tecum habita: noris quam sit tibi curta supellex.
|