Cerca |
|
|
|
|
pls
- prima d'inoltrare richieste in forum
leggete le condizioni e i suggerimenti del FORUM NETIQUETTE
FORUM APERTO
>>> qualche suggerimento per tradurre bene (da: studentimiei.it)
--- altri forum di consulenza: DISCIPULUS.IT - LATINORUM - LATINE.NET ---
|
|
|
Leggi il messaggio
Mittente:
Streghetta
|
versioni
|
stampa
|
Data:
09/12/2002 22.20.58
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
IV. Est enim haec causa 'Qvo ea pecvnia pervenerit' quasi quaedam appendicula causae iudicatae atque damnatae. sunt lites aestimatae A. Gabinio, nec praedes dati nec ex bonis populo universae <lites solutae>. iubet lex Iulia persequi ab eis ad quos ea pecunia quam is ceperit qui damnatus sit pervenerit. si est hoc novum in lege Iulia, sicuti multa sunt severius scripta quam in antiquis legibus et sanctius, inducatur sane etiam consuetudo huius generis iudiciorum nova; [9] sin hoc totidem verbis translatum caput est quot fuit non modo in Cornelia sed etiam ante in lege Servilia, per deos immortalis! quid agimus, iudices, aut quem hunc morem novorum iudiciorum in rem publicam inducimus? erat enim haec consuetudo nota vobis quidem omnibus, sed, si usus magister est optimus, mihi debet esse notissima. accusavi de pecuniis repetundis, iudex sedi, praetor quaesivi, defendi plurimos; nulla pars quae aliquam facultatem discendi adferre posset a me afuit. ita contendo, neminem umquam 'Qvo ea pecvnia pervenisset' causam dixisse qui in aestimandis litibus appellatus non esset. in litibus autem nemo appellabatur nisi ex testium dictis aut tabulis privatorum aut rationibus civitatum. [10] Itaque in inferendis litibus adesse solebant qui aliquid de se verebantur, et, cum erant appellati, si videbatur, statim contra dicere solebant; sin eius temporis recentem invidiam pertimuerant, respondebant postea. quod cum fecissent, permulti saepe vicerunt.
[14] Nihil igitur in vitam L. Murenae dici potest, nihil, inquam, omnino, iudices. Sic a me consul designatus defenditur ut eius nulla fraus, nulla avaritia, nulla perfidia, nulla crudelitas, nullum petulans dictum in vita proferatur. Bene habet; iacta sunt fundamenta defensionis. Nondum enim nostris laudibus, quibus utar postea, sed prope inimicorum confessione virum bonum atque integrum hominem defendimus. Quo consti tuto facilior est mihi aditus ad contentionem dignitatis, quae pars altera fuit accusationis.
^_^
|
|
• versioni Re: versioni Re: versioni
|
|
|
|
|
|
tutto
il materiale presente su questo sito è a libera disposizione di tutti,
ad uso didattico e personale, non profit/no copyright --- bukowski
|
|
|