Data:
12/12/2002 16.54.32
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
False promesse Memini enim, memini neque unmquam obliviscar noctis illius cum tibi vigilanti, adsidenti, maerenti vana quaedam, miser, atque inania falsa, spe inductus, pollicebar, me, si essem in patriam restitutus, praesentem tibi gratias relaturum esse; sin aut vitam mihi fors ademisset aut vis aliqua maior reditum peremisset, hos [...] omnia tibi illorum laborum praemia pro me persoluturos esse. Quid me aspectas, quid mea promissa repetis, quid meam fide imploras? Nihil tibi ego tum de meis opibus pollicebar, sed de horum erga me benivolentia promittebam; hos pro me lugere, hos gemere, hos decertare pro meo capite vel vitae periculo velle videbam; de horum desiderio, luctu, querelis cotidie aliquid tecum simul audiebam; nunc timeo ne tibi nihil praeter lacrimas queam reddere, quas tu in meis acerbitatibus plurimas effudisti.
|