Data:
14/12/2002 12.51.01
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Ciao bukowski non ho ben afferrato il senso della tua ultima risposta...nel senso che non ho capito cosa volevi che facessi o che nn facessi....
Boh fammi sapere cos? ci intendiamo ok??!! ^_^
Cmq io ho bisogno della traduzione di questo passo dal DE DOMO SUA di cicerone, vedi un po' te che puoi farci....^_^
[108] Civis est nemo tanto in populo, extra contaminatam illam et cruentam P. Clodi manum, qui rem ullam de meis bonis attigerit, qui non pro suis opibus in illa tempestate me defenderit. At qui aliqua se contagione praedae, societatis, emptionis contaminaverunt, nullius neque privati neque publici iudici poenam effugere potuerunt. Ex his igitur bonis, <ex> quibus nemo rem ullam attigit qui non omnium iudicio sceleratissimus haberetur, di immortales domum meam concupiverunt? Ista tua pulchra Libertas deos penatis et familiaris meos lares expulit, ut se ipsa tamquam in captivis sedibus conlocaret? [109] Quid est sanctius, quid omni religione munitius quam domus unius cuiusque civium? Hic arae sunt, hic foci, hic di penates, hic sacra, religiones, caerimoniae continentur; hoc perfugium est ita sanctum omnibus ut inde abripi neminem fas sit. Quo magis est istius furor ab auribus vestris repellendus qui, quae maiores nostri religionibus tuta nobis et sancta esse voluerunt, ea iste non solum contra religionem labefactavit, sed etiam ipsius religionis nomine evertit.
|