Ciao!Posso avere la trad. di questa versione.Grazie mille!!! Fit ut mater omnium bonarum rerum sit sapientia,a cuius amore Graeco verbo philosophia nomen invenit,qua nihil a dis immortalibus uberius,nihil florentius,nihil praestabilius hominum vitae datum est.Haec enim una nos cum ceteras res omnes tum quod est difficillimum docuit,ut nosmet ipsos nosceremus:cuius praecepti tanta vis est,ut non homini cuipiam,sed Delphico deo tribueretur.Nam qui ipse se noverit,primum aliquid se habere sentiet divinum et intelliget quanta instrumenta habeat ad obtinendam adipiscendamque sapientiam. Ciao