Data:
19/12/2002 15.59.54
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Dii nobis colendi sunt, at nos lucemas accendere, ut deos colamus, lo minime oportet: nam neque lumine dei egent neque homines quidem fuligine delectantur. Etiam salutationes matutinae, clientium salutationibus simillimae, vitandae sunt. In templorum ianuis adsid?re, humanae iactationis signum est, non deos colendi studium. Neque ad caelum elevandae sulit manus. Nam prope est deus, tecum est, intus est: scito in hominibus sacrum spiritum sed?re, malorum bonorumque nostrorum observatorem atque custodem. Deos esse credere, hic primus est deorum cultus; deinde illis maiestas sua reddenda est, bonitas tribuenda est,'sine qua nulla maiestas est. Praeterea fateri necesse est deos orbem terrarum regere atque humanum genus protegere. Visne deos tibi conciliare? Bonus esto.
|