Data:
21/12/2002 0.08.17
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Institutio oratoria IV, 52-53
LII. Verum quoniam non est satis demonstrare discentibus quae sint in ratione prohoemii, sed dicendum etiam quo modo perfici facillime possint, hoc adicio, ut dicturus intueatur cui, apud quem, pro quo, contra quem, quo tempore, quo loco, quo rerum statu, qua vulgi fama dicendum sit: quid iudicem sentire credibile sit antequam incipimus: tum quid aut desideremus aut deprecemur. Ipsa illum natura eo ducet ut sciat quid primum dicendum sit. LIII. At nunc omne quo coeperunt prohoemium putant, et ut quidque succurrit, utique si aliqua sententia blandiatur, exordium. Multa autem sine dubio sunt et aliis partibus causae communia, nihil tamen in quaque melius dicitur quam quod aeque bene dici alibi non possit.
Livio XLV, 25
Secundum talem orationem uniuersi rursus prociderunt supplices ramosque oleae iactantes; tandem excitati curia excesserunt. tunc sententiae interrogari coeptae. infestissimi Rhodiis erant, qui consules praetoresue aut legati gesserant in Macedonia bellum. plurimum causam eorum adiuuit M. Porcius Cato, qui, asper ingenio, tum lenem mitemque senatorem egit. non inseram simulacrum ueri copiose, quae dixerit, referendo: ipsius oratio scripta extat, Originum quinto libro inclusa. Rhodiis responsum ita redditum est, ut nec hostes fierent nec socii permanerent. Philocrates et Astymedes principes legationis erant. partim cum Philocrate renuntiare Rhodum legationem placuit, partim cum Astymede Romae subsistere, <qui,> quae agerentur, scirent certioresque suos facerent. in praesentia deducere ante certam diem ex Lycia Cariaque iusserunt praefectos. haec Rhodum nuntiata, quae per se tristia fuissent, quia maioris mali leuatus erat timor, cum bellum timuissent, in gaudium uerterunt.
|