Studuit catilinae , cum iam aliquot annos esset in foro , Caelius. Et multi hoc idem , ex omni ordine atque ex omni aetate , fecerunt. Habuit enim ille permulta signa , non espressa sed adumbrata , virtutum.Utebatur hominibus improbis multis ; et qiidem optimis se viris deditum esse simulabat. Erant apud illum illecebrae libiditum multae ; erant etiam industriaeac laboris quidam stimuli. Flagrabant vitia libidinis apud illum ;vigebant etiam studia rei militaris . Ego numquam fuisse tale monstrum in terris ullum puto , tam ex contrariis diversique atque inter se pugnantis naturae studiis cupiditatibusque conflatum . Quis clarioribus viris quibusdam temporibus iucundior , quis cum turporibus coniunctior? Quis in voluptatibus inquinatior , quis il laboribus patientior?