Data:
01/01/2003 14.03.52
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
321. Antiochus, militarls disciplina. oblltus, a Romanls protillatur Boni imperatoris est moderationis ac continentiae exempla praebere, quia militum semper interest quid faciat aut quorum morum sit imperator. Nunc venit mihi in mentem Antiochi, regis Syriae. qui contra Romanos in Graeciam tantum copiarum traduxit quantum nullus umquam imperator in oriente. Qui tamen a Rom?nis victus est, cum militarem disciplinam ipse eiusque exercitus negiexissent. Nam. Chalcidem profectus, amore captus virginis eximiae formae, tamquam in media pace esset, nuptias celebrat et reliquum hiemis, belli oblitus, omissa omnium rerum cura, in conviviis ac SOffino traduxit. Eadem cepit luxuria omnes praefectos,' qui ubique in Boeotia hibernis praepositi erant; in eandem2 etiam milites effusi sunt, nec quisquam eorum aut arma induxit aut stationem aut vigilias servavit, aut quicquam fecit quod militaris operis aut muneris esset, sed omnis militaris disciplinae oblitus est. Itaque principio veris cum rex Chaeroneam, quo3 omnis convenerat exercitus, venisset, facile animadvertit nihilo severiore disciplina milites quam ipsum hibernasse. Paulo post a Manio Acilio Gla- brione, consule Romano, apud Thermopylas victus, Graecia expulsus est et maxima pars eius militum eadem pugna' aut caesi aut capti sunt.
|