Data:
01/01/2003 21.20.43
rispondi
al msg
nuovo
msg
cerca nel forum
torna
all'indice |
Gedum, ad computatione aetatem tuam revoca. Duc quantum ex isto tempore amica, quantum rex, quantum cliens abstulerit, quantum lis uxoria, quantum servorum coercitio, quantum officiosa per urbem discursatio; adice morbos, quos manu fecimus, adice quod et sine usu iacuit: videbis te pauciores annos habere quam numeras. Repete memoria tecum, quando cetus consilii fueris, quotus quisque dies ut destinaveras cesserit, quando tibi usus tui fuerit, quando in statu suo voltus, quando animus intrepidus, quid tibi in tam longo aevo facti operis sit, quam multi vitam tuam diripuerint te non sentiente quid perderes, quantum vanus dolor, stulta laetitia, avida cupiditas, blanda conversatio abstulerit, quam exiguum tibi de tuo relictum sit: intelleges te immaturum mori. Quid ergo est in causa?Tamquam semper victuri vivitis, numquam vobis fragilitas vestra succurrit, non observatis quantum iam temporis transierit; velut ex pleno et abundanti perditis, cum interim fortasse ille ipse, qui alicui vel homini vel rei donatur diest, ultimus sit. Omnia tamquam mortales timetis, omnia tamquam immortales concupiscitis.
|